SAMOTHRACIA

SAMOTHRACIA
SAMOTHRACIA
quae et Samothrace, insul. maris Aegaei, Thraciae adiacens, eâ in parte, quâ Hebrus in mare influit, a Lemno 22. mill. pass. in Ortum, ab Imbro 32. in Occasum. Olim Dardania dicta, a Dardano Troiano, qui Palladium secum ferens, eo traditur confugisse. Aristoteles de Rep. Samothraciae scribens, ait, eam olim Leucosiam dictam, deinde Samum (m literâ interpositâ) a Sao Mercurii et Rhenes filio. Attollitur monte Saoce 10. mill. pass. teste Plin. l. 4. c. 12. Gentile Samothrax, vel Samothracius. Fuit haec insula religione ac templô nobilis, quod, una cum Delphico, totô orbe sanctissimum habebatur: Cereris ibi Proserpinaeque mysteria celebrabantur. Lege Strab. et Liv. l. 45. Plut. in Aemilio, ac Diodor. Sic. l. 5. Hîc annulorum genus inventum, qui, cum ex ferro essent facti, aurô cingebantur, vel plane aurei decolorabantur. Plin. l. 23. c. 1. Hinc Ferrea Samathracia Lucretio l. 6. v. 1042. De his etiam Isidor. l. 19. c. 5. Illustris Scaliger hos Samothracum annulos in l. 5. Manilii, notat ex eorum genere fuisse, quos Graeci φυσικοὺς καὶ φαρμακίτας δαχτυλίους et ἀλεξιτηρίους appellârunt. De quibus Iohannem Kirchmannum, si lubet, vide, erudito de Annulis Comment. c. 21. Addo, quod postquam Samii, im perante apud eos Leogorô seu Proclis, ut Pausan. in Acbaic. seu potius Patroclis, ut Strabo vocat l. 14. filio, ab Ephesiis expulsi eo concessissent, nomen et ipsa Sami adepta est, attamen hoc cum discrimine, ut Thracum Samos, sive Samothrace diceretur. Unde Virg. Aen. l. 7. v. 208.
Threiciamque Samon, quae nunc Samothracia fertur.
Hîc primum sacra, quae inde Samothracum vocabantur, instituit Eetion, ut est apud Clem. Alexandrinum Admon. ad Gentes: cultique sunt hâc Insulâ Terra et Caelum, sive, ut potius in sacris dicti, Tellus et Caelus, de quibus vide Varronem de L. L. l. 4. Terra et Caelum, ut Samothracum initia docent, sunt Dei magni, et hi quos dixi multis nominibus. Nam neque quas ante portas statuit duas ririles species aheneas, Dei magni, neque, ut vulgus putat, hi Samothrace Dii, qui Castor et Pollux: sed hi, mas et famina, et hi quos Augurum libri scriptos habent sic, Divipotes et funt pro illis, qui in Samothrace Θεοὶ δυνατοὶ. Subicit mox: Haec duo, Caelum et Terra: quod anima et corpus, humidum et frigidum: ubi pro frigidum putat Voss. aridum vel calidum rescribendum. Nec multum abierunt, qui tres Samothracum statuêre Deos: Deos nempe eos ipsos, qui in Capitolio iuncti sunt Templo, Iovem, Minervam et Iunonem, His enim medius et imus aether, cum summo aere, est Iuppiter: supremus Aether, Minerva; medius et imus aer, cum Terra, Iuno. Vide Macrob. Saturnal. l. 3. c. 4. Eosdem Penates Romam dixêre. Aliis quatuor sunt Samothracum Dii, qui et Cabiri illis dicuntur, sed sic quoque, unô exceptô, coeteri ad Terram pertineant. Axieron enim terram frugiferam fuisse: interiorem autem terram, ratione virtutisactivae, dictam Axiocersum: ratione passivae, Axiocersam; ac virtutem famulantem Numini, caelitusque homini ac terrae se insinuantem, Casmilum, Graece Ε῾ρμῆν, Roman. Mercurium ex veteri Scholiaste Apollonii in Argon. l. 1. colligitur. Ubi tamen, an ministra Caeli virtus in magnis fuerit Samothracum Diis, merito dubites: nisi eam in Diis quidem illis, sed non classicis ac prioris ordinis, verum magnorum Deorum ministram fuisse dicas, et quartô locô ipsum adponas Iovem, cuius minister Mercurius. Qua de re vide Gerh. Iohan. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 57. De his Diis potibus, Graece δυνατοῖς seu Samothraciis, locum Varronis ita emendat Salmas. Nam neque quas Samothracia ante portum statuit, duas viriles statuas abeneas, Dii magni. Ubi perperam vulgo scriptum, quas Ambracia ante portas statuit. Nempe in Samothracia ante portum, inquit, duo erant posita simulacra virilia ex aere. Quos quidam Samothracios Deos exstimabant; sed errare illos docet Varro. Vide eum Not. ad Spartian. in Hadriano, c. 14. et supra in voce Dynameri.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Samothracia —    An island in the AEgean Sea, off the coast of Thracia, about 32 miles distant. This Thracian Samos was passed by Paul on his voyage from Troas to Neapolis (Acts 16:11) on his first missionary journey. It is about 8 miles long and 6 miles broad …   Easton's Bible Dictionary

  • PERICLITANTES — in Zeryntho, in antrum Hecatae dicatum, confugere olim soliti sunt, teste Aristophane in Pace. Ita autem de hoc antro, Nicandri Scholiastes, Ο` Ζηρύνθιον ἄντρον εν Σαμοθράκῃ φασὶν εἶναι Λυκόφρων δέ φησι, Ζήρυνθον ἄντρον τῆς κυνοσφαγοῦς θεᾶς ὅ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • St. Theophanes —     St. Theophanes     † Catholic Encyclopedia ► St. Theophanes     Chronicler, born at Constantinople, about 758; died in Samothracia, probably 12 March, 817, on which day he is commemorated in the Roman Martyrology. He was the son of Isaac,… …   Catholic encyclopedia

  • SAMOS — I. SAMOS oppid. Magnae Graeciae, apud oram Calabriae ulterioris Lycophr. Steph. nunc Crepacuore Barrio, apud Locros, seu Hieracium Urbem, inde 6. mill. pass. in Boream, ubi Pythagoras habitâsse dicitur. II. SAMOS vulgo SAMO hodieque a fluv.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of Biblical names — This is a list of names from the Bible, mainly taken from the 19th century public domain resource: : Hitchcock s New and Complete Analysis of the Holy Bible by Roswell D. Hitchcock, New York: A. J. Johnson, 1874, c1869.Each name is given with its …   Wikipedia

  • Temple — • The Latin form, templum, from which the English temple is derived, originally signified an uncovered area marked off by boundaries; especially the place marked off by the augurs to be excepted from all profane uses Catholic Encyclopedia. Kevin… …   Catholic encyclopedia

  • Biblical Geography —     Biblical Geography     † Catholic Encyclopedia ► Biblical Geography     With the exception of the didactic literature, there is no book in the Bible which, to a greater or less extent, does not contain mention of, or allusions to, the… …   Catholic encyclopedia

  • Acts 16 — 1 Then came he to Derbe and Lystra: and, behold, a certain disciple was there, named Timotheus, the son of a certain woman, which was a Jewess, and believed; but his father was a Greek: 2 Which was well reported of by the brethren that were at… …   The King James version of the Bible

  • CABIRI — Dii quidam in Samothracia culti, quorum sacra in vulgus efferte piaculum erat, quae a Pelasgis iis, qui cum Atheniensibus una habitârunt, mutuatos esse Samothraces scribit Herodot. l. 2. His sacris si quis initiabatur, mirabile in iis Deis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALLISTRATUS — I. CALLISTRATUS Aphydnaeus, Orator apud Athenienses, disertissimus eô tempore, cui tamen concinne respondit Epaminondas. Vide Xenoph. l. 6. Hellen. et Plut. Apophth. II. CALLISTRATUS Archon Athenis, Olympidis cenresimae sextae annô secundô. III.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”